2 Chronicles 25

. etc. RAB. Ubi sal fiebat, vel faeno salsuginis, ut multis in locis deciso et siccato et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et ad salis firmitatem coquendo perductis. Vel aliter, ubi et Joab duodecim millia Idumoeorum percussisse legitur. Pro valle autem Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemel apposuit. . etc. Qui neminem vult perire, sed eum qui in peccato perseverat, justo judicio damnat. Ideo ergo Amasias periit, quia admonitus per prophetam ut ageret poenitentiam, non obedivit, sed usque ad finem permansit. . etc. Hanc similitudinem innuit: quia Amasias nobilissimis ortus natalibus de stirpe David veniens, propter idololatriae foeditatem degens et vilis factus propriam mensuram non considerat, sed ultra modum superbiae fastu se elevat. . RAB. In Regum dicitur Bethsames oppidum Judae: quia pertinet ad regnum Judae, id est, ad duas tribus quibus imperabat domus David; sed secundum situm locorum pertinet ad tribum Benjamin. . etc. Quia non solum vasa abstulit quae in domo Dei reperit, sed etiam illa quae observabant janitores et custodes templi. In Regum autem legitur, quod David elegit de filiis Obededom septuaginta duo ad ministrandum in domo Dei, et custodiam templi. . Ex quo prophetae consilium non audivit, neque ad Dominum converti voluit, conjuratio praeparata est et dilata, donec ad consummationem perveniret. .
Copyright information for VulgGlossa